ORTENBURGUM

ORTENBURGUM
ORTENBURGUM
oppid. Carinthiae superioris ad Dravum fluv. in confinio ditionis Salisburg. VIX 5. milliar. Germanic. supra Villacum in Occasum, 6. a Ponte ad Fellam seu a confinio Foro - Iulii et ditionis Venetae in Boream. Olim sub proprio Comite. Fridericus enim Comes in Spanheim et Ortenburg dicitur A. C. 1042. Huius filii Sigfridus et Engelbertus I. Comitatum Lavant, a primi uxore. obtinuerunt. In Engelberto II. prioris filio, titulus Marchionis Istriae accessit. Hic Ducis Carinthiae fuit gener et plures suscepit liberos, e quibus Bernardus dedit Comites in Lavant et Spanheim; Sigfridus Comites de Liebenau (qui, ditione in Bavaros translatâ, desiêre A. C. 1229.) sed Eugelbertus III. Dux Carinthiae creatus est, atque ex filiorum altero Ulrico reliquos Duces Carinthiae (qui in nepotibus eius defecerunt) tum Comites Ortenburgi in Carinthia ac Sternbergae (quorum hereditas ad Cilienses, ab his ad Austrios devenit) altero Rapatone sive Rapoldo, coeteros Ortenburgicos in Bavaria, et aliquot huius Palatinos, fevit. Inter istos Sebastianus, duorum inprimis filiorum pater, totidem lineas orsus est: quarum altera, per Christophorum propagata, in eius filio Ioachimo (qui filium et nepotem, turhatô Naturae ordine, extulit) finem accepit A. C. 1600. altera ab Ulrico derivata, cum filius huius Alexander etiam duos genuisset, denuo in duas abiit. Huius enim posteritas in nepotibus desiit. Illius pronepos adhuc superest Georgius Philippus, cui Maiores hi fuêre: Sebastianus Comes Ortenburgi, ex maria (filia Iohannis de Rorbach Comitis Neoburgi ad Oenum) pater fuit Ulrici Comitis, defuncti A. C. 1524. Hôc et Veronicâ ab Aichberg Baron. natus A. lexander Comes decessit A. C. 1548. relictô, ex Regina Blanca de Wolckenstein Baron. Ulricô Comite, qui Catharinam Truchsessiam (filiam Georgii Truchsessii Dn. de Waldburg) sibi iunxit atque ex ea suscepit Georgium Comit. maritum annae Mariae Comit. Leiningensis atque ex ea patrem Georgii Reinhardi Comit. Cui Esther Dorothea Baron. Criechingensis, genuit Georgium Reinhardum (qui natali suô A. C. 1647. obiit) Annam Sibyllam (natam 1648.) Annam Elisabetham (natam 1649.) Annam Dorotheam (natam et denatam 1650.) Mariam Evam (natam et denatam 1651.) et Georgium Philippum (natum 1655.) omnes Comites de Ortenburg etc. Spenerus Theat. Nobilit. Part. 2. p. 107. et in Indice.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • LAVANT — nomen Comitatûs, de quo infra aliquid in voce Ortenburgum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIEBENAU — nomen fam. olim illustris, de qua vide aliquid infra in voce Ortenburgum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SPANHEMIUS Comitat — vide supra Ortenburgum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”